(1)
Nuntiatum
quondam est
Favorino philosopho,
nobis
praesentibus,
uxorem
auditoris
sectatorisque
sui
paululum ante
enixam auctumque
eum
esse nato filio. |
|
(2) "Eamus" inquit "et
puerperam
visum
et patri
gratulatum." |
|
(3)
Is erat
loci senatorii ex familia nobiliore. Imus
una,
qui tum aderamus,
prosecutique eum sumus ad domum, quo
pergebat, et cum eo simul
introgressi sumus. |
|
(4) Tum in
primis aedibus,
complexus hominem congratulatusque,
adsedit. Atque ubi
percontatus est quam
diutinum
puerperium et quam
laboriosi
nixus
fuissent,
puellamque
defessam labore ac
vigilia
somnum capere cognovit,
fabulari
instituit
prolixius et: "nihil" inquit "dubito,
quin filium lacte suo
nutritura sit." |
|
(5) Sed
cum
mater puellae
parcendum esse ei diceret
adhibendasque puero
nutrices,
ne ad
dolores, quos in enitendo tulisset,
munus
quoque
nutricationis, grave ac difficile,
accederet, "oro te," inquit "mulier,
sine
eam totam
integram matrem esse filii sui." |
|
(6) "Quod est enim
hoc, contra naturam inperfectum atque
dimidiatum,
matris genus
peperisse ac statim a sese
abiecisse?
aluisse
in utero
sanguine suo
nescio quid quod non
videret, non
alere
nunc suo lacte quod videat, iam
viventem, iam hominem, iam matris
officia
inplorantem?" |
|
(7) "An tu quoque" inquit "putas naturam feminis
mammarum
ubera
quasi
quosdam
venustiores
naevulos non
liberum alendorum, sed
ornandi
pectoris
causa
dedisse?" |
|
|
|
(10) "'Sed nihil
interest,' - hoc enim
dicitur - '
dum
alatur et vivat, cuius
id lacte
fiat.'" |
|
(11) "Cur igitur iste, qui hoc dicit, si in
capessendis naturae
sensibus tam
obsurduit non id quoque nihil interesse putat cuius in
corpore cuiusque ex sanguine
concretus homo et
coalitus sit? " |
|
|
|
(17) "Quae,
malum, igitur
ratio
est nobilitatem istam
nati
modo hominis, corpusque et animum bene
ingeniatis
primordiis
inchoatum,
insitivo
degenerique
alimento lactis
alieni
corrumpere?
praesertim si
ista,
quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serva aut
servilis est et,
ut plerumque solet,
externae et
barbarae nationis est,
si
inproba, si
informis, si
inpudica, si
temulenta est; nam plerumque sine
discrimine,
quaecumque
id
temporis
lactans est, adhiberi solet." |
|
(18) "Patiemurne igitur
infantem hunc nostrum
pernicioso
contagio
infici et
spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore
et animo
deterrimo?" |
|
|
|
(20) "quoniam
videlicet in
moribus
inolescendis magnam
fere
partem ingenium
altricis et natura lactis tenet,
quae
iam a
principio
imbuta paterni
seminis
concretione, ex matris etiam corpore et animo
recentem
indolem
configurat." |
|
(21) "Et
praeter haec autem, quis
illud
etiam neglegere
aspernarique possit quod, quae
partus suos
deserunt
ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt,
vinculum illud
coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis
natura consociat,
interscindunt aut certe quidem
diluunt
deteruntque?" |
|
Click on the underlined words for translation aids and
commentary, which will appear in a small window. Close the small window after
each use.